Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.21.1 Cic. Fam. 10.21.4 (English) >>Cic. Fam. 10.21.6

10.21.2 Cum Isaram flumen uno die ponte effecto exercitum traduxissem pro magnitudine rei celeritatem adhibens, quod petierat per litteras ipse ut maturarem venire, praesto mihi fuit stator eius cum litteris, quibus ne venirem denuntiabat; se posse per se conficere negotium ; interea ad Isaram exspectarem. indicabo temerarium meum consilium tibi : nihilo minus ire decreram existimans eum socium gloriae vitare. putabam posse me nec de laude ieiuni hominis delibare quicquam et subesse tamen propinquis locis, ut, si durius aliquid esset, succurrere celeriter possem. 10.21.3 ego a non malus homo hoc suspicabar. at Laterensis, vir sanctis simus suo chirographo mittit mihi litteras nimisque desperans de se, de exercitu, de Lepidi fide querensque se destitutum, in quibus aperte denuntiat videam ne fallar ; suam fidem solutam esse ; rei p. ne desim. exemplar eius chirographi Titio misi ; ipsa chirographa omnia, et ea quibus credidi, et <ea> quibus fidem non habendam putavi, Laevo Cispio dabo perferenda, qui omnibus iis interfuit rebus. 10.21.4 accessit eo ut milites eius, cum Lepidus contionaretur, improbi per se, corrupti etiam per eos qui praesunt, Canidios Rufrenosque et ceteros quos cum opus erit scietis, conclamarent viri boni pacem se velle neque esse cum ullis pugnaturos duobus iam consulibus singularibus occisis, tot civibus pro patria amissis, hostibus denique omnibus iudicatis bonisque publicatis ; neque hoc aut vindicarat Lepidus aut sanarat. 10.21.5hoc me venire et duobus exercitibus coniunctis obicere exercitum fidelissimum, auxilia maxima, principes Galliae, provinciam cunctam summae dementiae et temeritatis esse vidi, mihique, si ita oppressus essem remque publicam mecum prodidissem, mortuo non modo honorem sed misericordiam quoque defuturum. itaque rediturus sum nec tanta munera perditis hominibus dari posse sinam.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.21.1 Cic. Fam. 10.21.4 (English) >>Cic. Fam. 10.21.6

Powered by PhiloLogic